[256] EPISTOLA LVI.

IUSTUS LIPSIUS

THEODORO CANTERO

S. Dico.

Editionem tuam ut matures, CANTERE, prorsus sum auctor. Tempora vides & ancipites casus; ut si unquam, nunc certe verum est illud,
-- nocuit differre paratis.
Quod ad locum pertinet pag. edit. meae LXVI, legebam altius, quia propius accedit ad aliud Aeque recte altum. Apud Minutium utrumvis rectum videtur, sive cautum sive caulum. Crispatos clunes non moverim loco: etsi crissatos mallem. Carmen meum tibi libens impartiar, simul plusculum otii mihi erit; nam nunc versabar serio in Saturnalibus meis concinnandis. Oblitus sum nuper a te quaerere de Chalcidicis apud Arnobium, si quid notasti, velim impartias. Scio Festum mentionem facere, & ego aliquid notavi, sed nondum plane capio. Doctorem HEURNIUM brevi exspectamus, collegam exoptatum, nobis. Vale, mi CANTERE, & me amantem tui ama. Lugd. Bat. VI. Cal. Octob. MDLXXXI. Artemidorum tuum velim ad me paulisper mittas, mox remittendum. Intelligo Onirocritica. Si Graece habeas, adjunge; Si minus, Latine saltem mittas: est mihi opus inspecto; cum fide remittam.